- FOENUS
- FOENUSex fetu, i. e. partu pecuniae, ut Gr. τόκος ἀπὸ τοῦ τίκτειν, Varro. Alii a fundo, quia fructus fundit: vel a fetendo, quod eiusmodi lucrum feteat in Rep. primitus appellabatur naturalis terrae fetus, postea per translationem, nummorum fetum denotare coepit, Festus. Hanc inter pecuniae quaerendae rationes secundam, in Politicis Philosophus recenset, ac simul im probat, ut quae mxime a natura abhorreat. Quemadmodum iam ante ipsum Plato omne Foenus Rep. suâ arcuit. Sic ille, rogatus quid foenerari? quod hominem occidere, respondit, et foeneratores furibus peiore a Maioribus aestimatos tradidit. Sic alius ad Caesarem, quare tollendus foenerator in posterum: Sic Romae vetita aliquando usura fuit: et notum, pro δανείζειν substitutum πονηρεύεςθαι, pro foenerari nimirum improbe agere. Interim maxima apud plerasque gentesfoenerandi invaluit licentia: Unde quantas eorum in egenos et obaeratos crudelitas in Rep. Rom. dederit turbas, ex Historicis affatim patet. Hinc enim ingens seditio A. U. C. 259. A: Virginio Tricosto Caelimontano, T. Vetusio vel Veturio Gemino Cicurino Coss. et ex seditione seceslus in montem Urbi vicinum, postea Sacrum dictum; cui non aliud inventum remedium est, quam ut Patres per legatos plebi debitorum sevationem, et nexorum solutionem offerrent, eiqueve insuper Tribunatum Pl. cuius constituendi tunc primum facta est mentio, atqueve Aediles porro Pl. permitterent. Postea, cum iterum horum hominum improbitas lacertos movislet, A. C. 301. Valerio Poplicola, C. Martio Rutilio Coss. de re foenebri levanda actum, et alieni aeris solutio in publicam curam versa est, Quinqueviris Mensariis creatis, quos Mensores a dispensatione pecuniae appellarunt: Fuêre illi C. Duellius, P. Decius Mus, M. Papirius, Q. Publius et T. Aemilius, Liv. l. 7. c. 21. Qui idem alibi tradit, et A. C. 537. tempore secundi belli Punici Triumviros Mensarios creatos fuisse, quorum nomina: L. Aemilius qui Cos. Censorque fuerat, M. Attilius Regulus et L. Scribonius Libo, qui tum Tribunus erat Pl. Nec defuêre leges licentiae foenebri coercendae, Licinia, Genutia, Duillia, Moenia, Sempronia, Valeria, Sulpitia, Caecilia, Gabinia, Iulia et Claudia: quarum ultimam, quae Creditores in mortem parentum filiisfamilias pecuniam foenori dare prohibuit, ab Atheniensibus desumptam esse, ex Terentii Phormione discimus: His adde Paetiliam Papiriam, de qua Liv. l. 8. v. 28. Habebant autem Collybistae pecunias foenori exponendas in foro Kalendis fingulis: Unde Horat Epod. Ode 2. v. 96.Omnem relegit Idibus pecuniam;Quaerit Calendis ponere.Et quidem ante Iani templum. Vide quoqueve infra Forum, Idus, Puteal Scribonii Libonis. Ceterum Foenus, recte ex menstrua ratione definitur: unde Centesimas dixêre id usurae genus, quo singulis mensibus de centum e. g. denariis unus, adeoqueve toto anno dnodeni pendebantur. Hinc usurae sextantes, quadrantes, trientes, quincunces, semisses, septunces, besses, dodrantes, dextantes; ex Foenore menstruo nomen acepêre. Er sextantes quidem dictae sunt, ubi sextantes centesimae pendebantur in mensem. Quadrantes tres annuos denarios centenis addebant. Trientes quatuor in centum solvebant, et sic consequenter, vide Ioh. Frid. Gronov. de Pec. Vet. passim. Unciarium autem foenus dictum est, quod menstruam unciam, annuas duodecim uncias centesimae partis, et sic unam centesimam sortis partem annuam refecit: quod constitutum legimus Duilliâ Moeniâ lege A. U. C. 396 seu potius repetitum, cum idem iam XII Tabb. Leges sanxissent. Quemadmodum Centesimam Liciniâ ante permiserat, postea vero Valeriâ quadrantem solvi iussum legimus, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim. Athenis antiquitus ingens foenerandi licentia erat, approbata veteri Solonis lege: τὸ ἀργύριον ςάσιμον ῏ειναι, ἐφ᾿ ὀπόϚον ἂν βούληται ὅ δανείζων, usurarum modus esto, quem stipulatus fuerit foenerator. Fuitqueve vetustissima in illa genre usura ἐφεκτὸς τόκος sextantalis, cum obolus menstruus in drachmam dabatur, quod vocabant δανείζειν ἐπὶ ἕκτῳ δραχμῆς: Usratissimus vero foenerandi modus Centesima erat, quae τόκος ἐπὶ δραχμῇ vocabatur. Praeter quae erat Foenus trientale τόκος ἐπίτριτος, cum duo oboli menstrui in drachmam pendebantur: Item τόκος ἐπόγδοος, cum tres oboli pro tetratrachma dabantur; quo pacto una mina vertente anno sesequiminam commodi lucrata est, et pro una in sortem elocata duae cum semisse foeneratori restitutae sunt. Imo exigebant et magis horrendum foenus, si vellent, Η῾μεροδανειςαὶ toculliones, quibus drachma obolum semis quottidie pariebat; usura autem, quae non solvererur, sorti accedebat atqueve deinceps foenus superfetabat, quod ἀνατοκισμὲν nuncupavêre: Sed modus huic avaritiae impositus est lege, Μὴ λαμβάνειν πολλοὺς τόκους, Pecuniam ingenti foenore ne occupato. Nec omittendum, Danistras pecuniam suam temere mutuo non dedisle, nisi ἐπὶ ἐνεχύρῳ, vel coram testibus vel scriptis etiam tabulis, ut constat ex Demosth. πρὸς Τιμόθεον: in cuius πρὸς τὴν Λακρίτου παραγραφην`, Syngraphae exemplum reperire est; quemadmodum aliam, apud Romanos usitatam, nec multum ab Atheniensium more abeuntem, exhibet Scaevola l. 28. ff. et inde in Pandectas retulit Trebonianus l. 122. §. 1. l. de verborum oblig. A foenore urbano, quod menstruum erat, nauticum diversum fuit, quod diarium esset: Secundum cuius leges mille drachmae in singulos dies pariebant drachmas centum viginti quinque, etc. Vide Sam. Petit. Comm. in Leg. Attic. l. 5. tit. 4 et infra in voce Usura. Apud israelitas, prohibuit Deus, ne pauperi fratri pecuniam foenori darent, Exod. c. 22. v. 25. Extraneo autem ad usuram concessit, Deut. c. 23. v. 19. Nec omne etiam moderatum foenus Christus sustulit, Luc. c. 6. v. 35. Sed ist ostendit solum, etiam iis mutuum dandum esle, a quibus nihil speramus reddi posse; non vero indistincteomnibus etiam divitibus, mutuo dari vult, absque omm spe restitutionis sortis lucriqueve insuper honesti; quod gratitudinis loco pro concesso tantisper nostrae pecuniae usu, solvi ipsa aequitas iubet. Vide hanc in rem plane egregia apud A. Rivet. Explicat. in Decalogum, Exod. c. 20. v. 15. p. 1422. et seqq. Hinc Foeralia indigitata Liv. l. 35. c. 7. tempus, quo foenus ceslabat et finiebatur, reddebaturqueve pecunia: Ita libero vero foenore obruebant debitores, cuius cernendi quum ratio quaereretur; diem finiri placuit, foeralia, quae proxime fuissent, ut qui post eam diem sociis civibus Romanis credidissent peeunias, profiterentur: et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor vellet legibus, creditor: ius diceretur. De Foeneratoribus recentioris aevi, vide supra in voce Caorcini.Foenoris multifariae spccies ac nomina.Besses usurae, denariis centenis addunt quotannis 8. denarios: Singulis mensibus enim consiciunt 10. asses duos trientes.Centesimae, 12. in. 100: quotannis: in singulos menses unum, conficiunt. Deunces, singultis annis, Undecim denariis sortem augent. Dextantes; quolibet mense tredecim asles trientem conficientes, decem annuos faciunt denarios. Dodrantes usurae, novem in centum quotannis conficiunt: singulis mensibus duodecim asses. Quadrantes, tres annuos denarios centenis acquirunt. Quincunces, in singulis menses 6. asses duos trientes: quotannis quinqueve denarios faciunt. Semisses usurae, quotannis centum denariis generant sex denarios: singulis mensibus octo asles. Septunces usurae; in mensem novem asles trientem, in annum septem denarios sorti adiciunt. Sextantes, ubi sextantes centesimae in mensem, nempe asles duos duosque trientes pendi necesse; conficiunt in annum denarios duos. Trientes, quatuor in centum annuos denarios conficiunt. Unciarium foenus, in singulos menses centesimae partis unciam promittit: ut toto anno exsistat una pars integra centesima. Semunciarium proin foenus in centenos dimidiatum asciscit annuum. Vide Gronov. libro prafato.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.